Hľadaný výraz: Sdc 9,1-3, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Abiit autem Abimelech filius Ierobbaal in Sichem ad fratres matris suae et locutus est ad eos et ad omnem cognationem familiae matris suae dicens: 2 “ Loquimini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri, omnes filii Ierobbaal, an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quod os vestrum et caro vestra sum” ”. 3 Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: “ Frater noster est ”.

1

mail   print   facebook   twitter